- NESIS
- NESISCampaniae insula asparagô optimô nobilis. Plin. l. 19. c. 8. Nunc Nesita dici scribit Georg. Fabricius, in Itinerario Romano. Inter Pausilypum promont. et Puteolos eam describit Hermolaus. Meminit eius Lucanus l. 6. v. 89.Traxit iners caelum fluidae contagia pestisObscuram in nubem; tali spiramine NesisEmittit Stygium nebulosis aera saxis.Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 77.—— Inde malignumAera respirat pelago circumflua Nesis.Et l. 3. Sylv. 1. v. 148.Silvaque quae fixam pelago Nesida coronat.Utrôque locô ad etymon allusum; dicitur enim a νῆσος, insula. Nisita nunc Ferrar. In Neside insul. in Neapolitano cratere sita, sepulchrô marmoreô Romani cuiusdam, circa A. C. 1550. repertô reclusôque, Lucerna adhuc ardens, in illo inventa est, quae rupta, et aeri exposita, mox est exstincta, teste Ioh. Bapt. Portâ l. 12. c. ulu. qui eam ante Redemptoris nostri tempora monumento illi inclusam fuisse, addit. Fuit autem intra phialam vitream undique clausam, in qua quomodo accensa fuerit flamma, hoc opus hic labor est, Fortun. Licetus de Lucernis antiqq. l. 2. c. 27. qui c. 29. mox seq. docet, id uni huic Nesideae lucernae contigisse, cum aliae omnes intra urnas fictiles, easque vitro nec intrinsecus, nec extrinsecus illitas; aut intra terrae caveas aut intra sepulchra, cum per occultos poros, tum etiam per caecas rimulas aeri externo pervia, fuerint olim reconditae. Idem c. 3. post tot annorum seriem, Lucernae huius flammam igne rutilô ac mire splendenti arsisse, testatur: et phialam, in qua supra 1500. annos Lucerna ardebat, limpidam fuisse ac omni ex parte perspicuam, nullibi maculâ ullâ infectam, ait l. 3. c. 23. adeoque fumum non excitâsse exardentem hunc ignem colligit. Cumque nulla eius icona Porta retulerit, suspicatur Licetus eam fuisse, cuius imaginem e Gazophylaco Cioffi, sub imagine rotundi vasis, cui Siren insidet, Lectori sistit l. 6. c. 35. Namque et facile fuit eam vitreô vase concludi, et Siren symbolum Neapolis est, a Parthenope, Sirene eo loci sepulta dudum, nomen trahens. Unde cum Parthenope fortassis incola Nesideae insulae vel potius Sirenusae in freto Siculo fuerit, concludit referre hanc Lucernam sepulchrum eius, quae monumentum habuit Neapoli Urbe Metropolitana, sub cuius ditione Nesis est cumSirenusis et aliis, ubi dudum Sirenes habitavêre. Vide eum toto illo cap.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.